Jump to content

Egon Franke

E Vicipaedia
Egon Franke anno 1976

Egon Franke (natus 11 Aprilis 1913 Hannoverae, mortuus 26 Aprilis 1995 eodem loco) vir publicus Germaniae et sodalis SPD erat.

Iuventus est Munus

[recensere | fontem recensere]

Post scholam finitam Franke tirocinium tignarii fecit atque deinde etiam in academia artem tignariam edidiscit. Inter discrimen commercii ab anno 1929 Franke non iam munere suo victus quaerere potuit, sed moderator suae factionis SPD factus est: Ab anno 1931 minister collegii factionis Hanoverae fuit. Postquam Nazistae in Germania rerum potiti sunt, Franke clam tyrannidi resistebat, sed anno 1934 captus atque perduellionis ad duos annos atque sex menses carceris damnatus est. Quamquam primo propter crimina contra Nazistas miles non admissus est, ab anno 1943 in cohorte damnatorum (Theod.: Strafbataillion) militare coactus est. Anno 1945 post brevem captivitatem in patriam reversus est.

Cursus honorum

[recensere | fontem recensere]

Cum aliis factionem SPD in Hanovera urbe atque terra condidit. Annis 1945 - 1947 decurio urbis Hannoverae erat, annis 1946 - 1951 legatus senatus terrae Saxoniae Inferioris. Annis 1947 - 1952 inter rectores factionis SPD, annis 1950 - 1970 praeses SPD Saxoniae Inferioris fuit. 17 Maii 1951 in locum collegae mortuo legatus in Dietam Foederalem Germaniae suffectus est. Annis 1964 - 1973 in praesidio factionis suae erat. 21 Octobris 1969 Gulielmus Brandt (SPD), cancellarius novus, eum Administrum Foederalem Relationum inter Germaniae Civitates nominavit. 17 Septembris 1982 etiam vicarius cancellarius factus est, cum administri factionis FDP consilium administrorum reliquissent. Sed 1 Octobris ipse de magistratu dimissus est, cum Helimutus Kohl (CDU) cancellarius novus electus est. In parlamento Theodisco ad annum 1987 mansit.

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Cancellarii Vicarii Germaniae

Temporibus Monarchiae (1878 - 1918)

Otto Comes ad Stolberg-Wernigerode | Carolus Henricus de von Boetticher | Arthurus Comes de Posadowsky-Wehner | Theobaldus de Bethmann Hollweg | Clemens de Delbrück | Carolus Helfferich | Fridericus de Payer

Tempore Rei Publicae Vimarianae (1919 - 1933)

Eugenius Schiffer (DDP) | Bernhardus Dernburg (DDP) | Matthias Erzberger (Centrum) | Eugenius Schiffer (DDP) | Ericus Koch-Weser (DDP) | Rudolphus Heinze (DVP) | Gustavus Bauer (SPD) | Robertus Schmidt (SPD) | Carolus Jarres (DVP) | Anscharius Hergt (DNVP) | Hermannus Dietrich (Factio Theodisca Rei Publicae)

Sub Dictatura Nazista (1933 - 1945)

Franciscus de Papen (nullius factionis)

Inter Rem Publicam Foederalem Germaniae (ab anno 1949)

Franciscus Blücher (FDP) |Ludovicus Erhard (CDU) |Ericus Mende (FDP) |Ioannes-Christopherus Seebohm (CDU) |Gulielmus Brandt (SPD) |Gualterus Scheel (FDP) |Ioannes-Theodericus Genscher (FDP) |Egon Franke (SPD) |Ioannes-Theodericus Genscher (FDP) |Georgius Möllemann(FDP) |Nicolaus Kinkel (FDP) |Iosephus Fischer (Virides) |Franciscus Müntefering (SPD) |Francus Gualterus Steinmeier (SPD) |Guido Westerwelle (FDP) |Philippus Rösler (FDP) |Sigmarius Gabriel (SPD) |Henricus Maas (SPD)

Consilium ministrorum Brandt I (22 Octobris 1969 - 15 Decembris 1972)
Consilium ministrorum Brandt II (15 Decembris 1972 - 7 Maii 1974)
Consilium ministrorum Schmidt I (16 Maii 1974 - 14 Decembris 1976)
Consilium ministrorum Schmidt II (16 Decembris 1976 - 4 Novembris 1980)
Consilium ministrorum Schmidt III (6 Novembris 1980 - 1 Octobris 1982)